-
I Samuelis 23
- 1 Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
- 2 Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthæos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis.
- 3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Judæa consistentes timemus : quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ?
- 4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego enim tradam Philisthæos in manu tua.
- 5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilæ.
- 6 Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
- 7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
- 8 Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
- 9 Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
- 10 Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
- 11 si tradent me viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
- 12 Dixitque David : Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
- 13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit exire.
- 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco : quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
- 15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
- 16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
- 17 Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
- 18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
- 19 Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti ?
- 20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
- 21 Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
- 22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
- 23 Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
- 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
- 25 Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
- 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
- 27 Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
- 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
-
-
World English Bible (web)
- Afrikaans
- Albanian
- Arabic
- Armenian
- Basque
- Breton
- Calo
- Chamorro
- Cherokee
- Chinese
- Coptic
- Croatian
- Czech
- Danish
- Dari
- Dutch
-
English
American King James Version (akjv) American Standard Version (asv) Basic English Bible (basicenglish) Douay Rheims (douayrheims) John Wycliffe Bible (c.1395) (wycliffe) King James Version (kjv) King James Version (1769) with Strongs Numbers and Morphology and CatchWords, including Apocrypha (without glosses) (kjva) Webster's Bible (wb) Weymouth NT (weymouth) William Tyndale Bible (1525/1530) (tyndale) World English Bible (web) Young's Literal Translation (ylt)
- English and Klingon.
- Esperanto
- Estonian
- Finnish
- French
- German
- Gothic
- Greek
- Greek Modern
- Hebrew
- Hungarian
- Italian
- Japanese
- Korean
- Latin
- Latvian
- Lithuanian
- Malagasy
- Malayalam
- Manx Gaelic
- Maori
- Mongolian
- Myanmar Burmse
- Ndebele
- Norwegian bokmal
- Norwegian nynorsk
- Pohnpeian
- Polish
- Portuguese
- Potawatomi
- Romanian
- Russian
- Scottish Gaelic
- Serbian
- Shona
- Slavonic Elizabeth
- Spanish
- Swahili
- Swedish
- Syriac
- Tagalog
- Tausug
- Thai
- Tok Pisin
- Turkish
- Ukrainian
- Uma
- Vietnamese
-
Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)
2017-10-28Latin (la)
Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project
- Encoding: UTF-8
- Direction: LTR
- LCSH: Bible.Latin
- Distribution Abbreviation: vulgate
License
Public Domain
Source (OSIS)
The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.
- history_1.0
- Initial release (2009-10-24)
- history_1.0.1
- Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
- history_1.0.2
- Corrected .conf encoding (2013-08-21)
- history_2.0
- (2017-10-25) Rebuilt with added features
- history_2.0.1
- (2017-10-28) corrected conf file
- history_2.0.2
- (2019-01-07) corrected conf file

Favourite Verse
You should select one of your favourite verses.
This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.
This is currently the active session key.
Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.