-
Numeri 2
- 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
- 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
- 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
- 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
- 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
- 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
- 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
- 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
- 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
- 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
- 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
- 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
- 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
- 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
- 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
- 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
- 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
- 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
- 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
- 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
- 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
- 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
- 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
- 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
- 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
- 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
- 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
- 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
- 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
- 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
- 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
- 32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
- 33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.
- 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
-
-
World English Bible (web)
- Afrikaans
- Albanian
- Arabic
- Armenian
- Basque
- Breton
- Calo
- Chamorro
- Cherokee
- Chinese
- Coptic
- Croatian
- Czech
- Danish
- Dari
- Dutch
-
English
American King James Version (akjv) American Standard Version (asv) Basic English Bible (basicenglish) Douay Rheims (douayrheims) John Wycliffe Bible (c.1395) (wycliffe) King James Version (kjv) King James Version (1769) with Strongs Numbers and Morphology and CatchWords, including Apocrypha (without glosses) (kjva) Webster's Bible (wb) Weymouth NT (weymouth) William Tyndale Bible (1525/1530) (tyndale) World English Bible (web) Young's Literal Translation (ylt)
- English and Klingon.
- Esperanto
- Estonian
- Finnish
- French
- German
- Gothic
- Greek
- Greek Modern
- Hebrew
- Hungarian
- Italian
- Japanese
- Korean
- Latin
- Latvian
- Lithuanian
- Malagasy
- Malayalam
- Manx Gaelic
- Maori
- Mongolian
- Myanmar Burmse
- Ndebele
- Norwegian bokmal
- Norwegian nynorsk
- Pohnpeian
- Polish
- Portuguese
- Potawatomi
- Romanian
- Russian
- Scottish Gaelic
- Serbian
- Shona
- Slavonic Elizabeth
- Spanish
- Swahili
- Swedish
- Syriac
- Tagalog
- Tausug
- Thai
- Tok Pisin
- Turkish
- Ukrainian
- Uma
- Vietnamese
-
Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)
2017-10-28Latin (la)
Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project
- Encoding: UTF-8
- Direction: LTR
- LCSH: Bible.Latin
- Distribution Abbreviation: vulgate
License
Public Domain
Source (OSIS)
The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.
- history_1.0
- Initial release (2009-10-24)
- history_1.0.1
- Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
- history_1.0.2
- Corrected .conf encoding (2013-08-21)
- history_2.0
- (2017-10-25) Rebuilt with added features
- history_2.0.1
- (2017-10-28) corrected conf file
- history_2.0.2
- (2019-01-07) corrected conf file

Favourite Verse
You should select one of your favourite verses.
This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.
This is currently the active session key.
Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.